Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 469
Unproofread scanNot analysed yet
est color totius corporis, praesertim verò color cutis in facie &vnguibus; totius quidem corporis, quia cutis refert colorem dominantis humoris: faciei verò, quia haec cutis vna omnium non est disiuncta à subiecta carne, &facies non tantum est imago animae &passionum latentium, sed etiam humorum, ideò ô quàm difficile est mentem non prodere vultu: ex vnguibus verò, ii enim ordinariè humoris dominantis colorem referunt, signum minimè omnium fallax. 2. signum à corpore, est habitus corporis, qui est triplex vel mediocris, &vocatur εεξία, id est, bona habitudo laudabilis signum sanguinis, vel nimis aucta est moles carnis, &vocatur εσαρκία; signum sanguinis abundantis. vel nimis est macilentus, &vocatur ἀτορία seu κακιξία signum humorum peccantium. Ab anima verò. 1. signum est à potentia appetente, id est, à moribus, laetitia enim risus, venus &c. signum sanguinei humoris, sed ex ieiuno pręsertim mores aduertendi. 2.