# Opuscula varia 469

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/469

est color totius corporis, praesertim verò color cutis in facie & vnguibus; totius quidem corporis, quia cutis refert colorem dominantis humoris: faciei verò, quia haec cutis vna omnium non est disiuncta à subiecta carne, & facies non tantum est imago animae & passionum latentium, sed etiam humorum, ideò ô quàm difficile est mentem non prodere vultu: ex vnguibus verò, ii enim ordinariè humoris dominantis colorem referunt, signum minimè omnium fallax. 2. signum à corpore, est habitus corporis, qui est triplex vel mediocris, & vocatur εεξία, id est, bona habitudo laudabilis signum sanguinis, vel nimis aucta est moles carnis, & vocatur εσαρκία; signum sanguinis abundantis. vel nimis est macilentus, & vocatur ἀτορία seu κακιξία signum humorum peccantium. Ab anima verò. 1. signum est à potentia appetente, id est, à moribus, laetitia enim risus, venus &c. signum sanguinei humoris, sed ex ieiuno pręsertim mores aduertendi. 2.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
