# Opuscula varia 47

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/47

Sed in niuibus plurimum est inclusi aeris, qui natura sua humidus & calidus est: Praeterea in niuibus est aliquid viscosum & terrestrae: Deinde per antiperistasin conseruat calorem terrę & impedit nix quominus halitus fertiliores exhalent. Aliud argumentum habent. Aquę nascuntur in aere calidiori potius quam frigidiori, & ab agente potius calido V. G. pluuię in aestate: Item nascuntur ex vaporibus vt fumis calidis: ergo calida est aqua, cuius materia, locus, & efficiens, calida sunt. Refutantur nam vapores quidem extrinsecus sunt calidi, sed quandiu manent calidi, non conuertuntur in aquam: efficiens vero calidum aquas efficit per antiperistasin, qua ratione. aer calidus aestate fontes frigidos efficit. Quod si dicamus nos sentire aquam frigidam, ergo esse frigidam: respondent comparate nos sentire frigidam, quia enim sit minus calida, vel esse frigidam propter ambientem aerem. Googl Sed respondeo non posse fieri ab aere, quandoquidem fontes aere calidissimo frigidi appareant: Deinde constat nostrum sanguinem, nosque ipsos calidiores esse aquâ mediocriter tepefactâ: ergo aquam repidam, frigidam sentire debemus. Si ipsis obiiciatur ab aqua extingui ignem & calorem, ergo est frigida; negant consequentiam, & dicunt etiam aqua tepida iniecta feruenti calorem ali.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
