Latin
PATHOLOGIA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 479
Unproofread scanNot analysed yet
Secundumqualitatem, pulsus vel est longus, vel est latus, vel altus, vel magnus, &sic in omnes simul dimensiones extenditur, &hi sunt boni: prauus verò, humilis &c. semper malus est, ideóque pulsus minimus est instante morte. Secundum tempus, velox est vel tardus: velox vires constare denotat, sed vsum esse auctum. Iterum vel est frequens seu creber, cùm nempebreue tempus inter systolem &diastolem interest, &significat vsum esse auctum cui vires vix satis sunt. De pulsibùs comparatis, &quid significent. A proportione diuiduntur, nam vel sunt proportionati naturae, morbo &aetati, vel non, illi boni sunt, hi non: constat autem viri pulsum maiorem esse quàm feminae, iuuenis quàm senis. Secundum qualitatem, vel aequales sunt pulsus, cùm nempe omnes pulsationes sunt aequales: vel inęquales sunt pulsus siue sint inaequales in vna &eadem parte arteriae sub vno digito, vel in diuersis partibus sub diuersis digitis: inaequales vel sunt aequali ter inaequales, vel inaequaliter inaequales, id est, cùm paulatim deficit pulsus, aut paulatim reficitur, vt cùm primo secundus est minor deficit, &vocatur μόνρος, deficiens: cùm verò paulatim vires resumit, &primo secundus est maior vocatur μννρις reciprocus: ordinarie autem myurus deficiens ita se habet, vt ex vndoso fiat vermicularis, ex vermiculari formicans.