# Opuscula varia 479

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/479

Secundumqualitatem, pulsus vel est longus, vel est latus, vel altus, vel magnus, & sic in omnes simul dimensiones extenditur, & hi sunt boni: prauus verò, humilis &c. semper malus est, ideóque pulsus minimus est instante morte. Secundum tempus, velox est vel tardus: velox vires constare denotat, sed vsum esse auctum. Iterum vel est frequens seu creber, cùm nempebreue tempus inter systolem & diastolem interest, & significat vsum esse auctum cui vires vix satis sunt. De pulsibùs comparatis, & quid significent. A proportione diuiduntur, nam vel sunt proportionati naturae, morbo & aetati, vel non, illi boni sunt, hi non: constat autem viri pulsum maiorem esse quàm feminae, iuuenis quàm senis. Secundum qualitatem, vel aequales sunt pulsus, cùm nempe omnes pulsationes sunt aequales: vel inęquales sunt pulsus siue sint inaequales in vna & eadem parte arteriae sub vno digito, vel in diuersis partibus sub diuersis digitis: inaequales vel sunt aequali ter inaequales, vel inaequaliter inaequales, id est, cùm paulatim deficit pulsus, aut paulatim reficitur, vt cùm primo secundus est minor deficit, & vocatur μόνρος, deficiens: cùm verò paulatim vires resumit, & primo secundus est maior vocatur μννρις reciprocus: ordinarie autem myurus deficiens ita se habet, vt ex vndoso fiat vermicularis, ex vermiculari formicans.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
