# Opuscula varia 48

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/48

quo modo tollit & temperat, nec enim sequitur esse frigidam; imo feruentissima aqua extinguit ignem, nec enim est frigida. Respondeo non tam propter frigus quam propter humorem aqua extinguit ignem. Aliud argumentum habent, aqua calefacta fit tennuior & magis humectat: sed frigore correpta in glaciem conuertitur. Eigo calor est amicus aquae, inimicum autem frigus. Respondeo quemadmodum aqua nimis densata vertitur in glaciem, ita nimis tenuis in aerem, aut ignem: Deinde non fit glacies quod aqua sit magis frigida, sed frigus externum nimis condensat, imo aqua, ita calefacta & tenuis, facilius in glaciem conuertitur. Aliud argumentum habent: calida omnia sunt alba, aqua est alba, ergo aqua est calida. Tum maior, tum minor falsa est, constat enim ignem puriorem potius caerulaeo apparere colore: deinde multa calida nigra sunt. Aliud proponunt: dulcedo prouenit à calore. Sed sunt aquae dulces.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
