# Opuscula varia 481

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/481

Si faeces spumosę & flatulentae, nisi hoc fiat à cibis flatulentis, aut extraneo calore, significant ebullitionem, colliquationem, incendium. Si sint sanguineae, sunt malae, nisi hoc fiat ab haemorrhoidibus: si pituitosae, purulentae, chylosae malae sunt: si virus adiunctum est, aut quaedam tela subtilis misceatur, lethale est. Si pituita mixta, frigus magnum ventriculi indicat. Bilis mixta, ardorem iecoris vel vesicae obstructionem fert. Humor melancholicus mixtus malum est, nisi in febribus quartanis appareat. Lapides permixti calorem intestinorum, & ventriculum crudos humores generare significant. Vermes admixti cruditatem & putredinem: hinc enim insecta omnia nascuntur: si verò in pestilentibus febribus eiiciantur, lethale est: si initio morbi deiiciantur vel mortem, vel morbi longitudinem significant ob insignem corruptelam, aliàs malum non est, dummodo viui & deorsùm deiiciantur. 2. Signa à quantitate faecum. Multae faeces aut signum sunt multi cibi excrementosi, aut cibi qui non facilè coqui possit. Proportionatae alimentis assumptis esse debent. Si maiores sint malum est, quia humores nimii generantur. si minores sint malum, quia à calore absumuntur humores. Vel quia diutiùs retentae capitis dolorem generant.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
