# Opuscula varia 482

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/482

3. Signa à qualitate & coloribus. Albę malae, significant enim cruditatem aut humoris albi vt chyli, aut pituitae per mixtionem vel obstructionem, & bilis ad alias partes conuersionem vnde sunt phrenitidis primitiae: nigrę malae, nisi sit critica deiectio. Atrabilariae & splendescentes picis instar sunt lethales; vstionem enim significant & atraebilis commixtionem. Virides malae, nisi ab alimento vt ab herbis sic fiant, quia pituitam aeruginosam indicant, putrefactionem & adustionem, vt videre est in aquis viridibus. Rubrae malae, nisi ab hęmorrhoidibus. Cinericii coloris, malae, quia nimiam vstionem significant. Subflauę & subrubrae laudabiles. Flauae nimirum bilem admixtam & corporis incendium, & sequuturam dysenteriam, & intestinorum erosionem significant nisi sint criticae.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
