# Opuscula varia 483

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/483

Versicolores malae, quia plures affectus & hamores malos indicant, nisi hoc fiat à medicamento, sic enim laudabilis est, A sono. Cùm deiiciuntur cum sono aliquando laudabile est: tum flatum eiici prodest praesertim in aegrotis prudentibus & verecundis, aliàs enim significant impotentiam aut etiam delirium. Significat sonus vel non coctum esse, vel abundantiam alimenti, vel otium. Ab odore; Nimis graueolentes putredinem significant nisi sint criticae, si omnino non foeteant, malae, quia nullam alterationem factam notant, nisi hoc fiat à cibis, vinum enim aromaticum foetorem auHhii fert faecibus. A visu tactuque. Liquidae aut alimentum liquidum, aut cruditatem aut cathatrum defluentem, aut obstructionem, aut ventriculi, iccoris, mesenterii, aut capitis imbecillitatem notant. Durę & siccae significant aut paruum, aut siccum alimentum ob calorem nimis desiccantem, nisi sint criticę, scilicet post fluxus. Molles ergo laudabiles.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
