# Opuscula varia 486

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/486
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/486

In morbis multus fudor qui non minuit morbum, malus est. Paucus sudor, est propter inopiam, vt in senibus, quorum membra arefacta humorem omnem ebibunt. Signa à qualitate. Primò à colore: sudoris color pallidus esse debet, cui nempe aliquid bilis miscetur sicut in vtina. Sanguineus sed rarò sudor, vel obtenuitatem cutis, vel ob tenuitatem sanguinis, vel cùm spiritus ita mouentur & mouent, vt venas & poros laxent, & inde tenuior sanguis excat. Colorantiquis per strigiles collectus & cognitus hodie vel pannis, vel collectione in vase vitreo cognosci potest. 2. ab odore si sudor sit graueolens significat putredinem aut admixtionem humorum putridorum, vnde scabiosi & lepros sudor foetet, vel quia non difflatur sudor; hinc sudorsub axillis malè olet, vel quia magna est mutatio praefertim veneris, hinc pubescentium sudor malè olet. 3. à sa pore, aliquando enimita copiose sudant vt in os defluat & sentiri possit sudor: si sit salsus sudor est naturalis status, si sit amarus hoc fit propter bilem admixtam, vt fit in ictericis. 4. à calore vel frigore.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
