# Opuscula varia 488

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, PATHOLOGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/488

Vel sunt copiosae à natura, & hoc malum est quia incurabiles: vel sunt paucae ob humoris paucitatem in cerebro, & sunt bonae. Signa à qualitate. Lachrymae frigidae sunt à pauco calore, & nisi sint à risu malę. Calidae à calore capitis, à sole, à moerore: sunt autem calidae & salsae malę, quia nempe calorem vel exulcerationem oculorum significant. Lacrymae aridae seu siccae sunt quae exiguae sunt, & simul vt defluxerunt exsiccantur: Hinc ver & aestas faciunt siccas lippitudines.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
