Latin
492
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 492
Unproofread scanNot analysed yet
Signa ex mucis. Mucus est omnis humor excepto sanguine, qui è naribus emanat, excrementum cerebri. Tenuis est vel à frigore cerebri, vel à calore colliquate. Copiosus est ab iisdem causis, vt in senibus: paucus, siccae benéque temperatae naturae signum est. Muci acres ex tenuitate &calore significant grauedinem futuram. Albus à pituita sincera: pallidus ex bile permixta, &quia pituita cocta est. Sponte effluens copiam humorum &imbecillitatem, vt in pueris senibus: foetidus significat vlcus narium ὄζαινα dictum: si tamen caput doleat, &pus foetidum exeat bonum est, quia cerebrum purgatur. Mucorum multitudo ingenii stupiditatem &memoriae debilitatem significat. Signa ex sordibus aurium. Si sint dulces malum, morituris enim dulcescunt: si tenues cruditatis signum. Capitę dolente pus ab auribus manans liberat. Paucitas, siccitatis, est sanitatis augurium. Multae &frequentes sordes cerebrum laborare, aut palatum esse concauum, aut male positos dentes significant. Rectè habet vel si sint subflauae, vel albae. Ouromantia seu signa ex vrinis: Vrina in affectibus iccoris, venarum, arteriarum, renum, vesicae, signum certum, sicut &in aliis morbis, in quibus conducit noscere naturalis facultatis tobur.