# Opuscula varia 492

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 492. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/492

Signa ex mucis. Mucus est omnis humor excepto sanguine, qui è naribus emanat, excrementum cerebri. Tenuis est vel à frigore cerebri, vel à calore colliquate. Copiosus est ab iisdem causis, vt in senibus: paucus, siccae benéque temperatae naturae signum est. Muci acres ex tenuitate & calore significant grauedinem futuram. Albus à pituita sincera: pallidus ex bile permixta, & quia pituita cocta est. Sponte effluens copiam humorum & imbecillitatem, vt in pueris senibus: foetidus significat vlcus narium ὄζαινα dictum: si tamen caput doleat, & pus foetidum exeat bonum est, quia cerebrum purgatur. Mucorum multitudo ingenii stupiditatem & memoriae debilitatem significat. Signa ex sordibus aurium. Si sint dulces malum, morituris enim dulcescunt: si tenues cruditatis signum. Capitę dolente pus ab auribus manans liberat. Paucitas, siccitatis, est sanitatis augurium. Multae & frequentes sordes cerebrum laborare, aut palatum esse concauum, aut male positos dentes significant. Rectè habet vel si sint subflauae, vel albae. Ouromantia seu signa ex vrinis: Vrina in affectibus iccoris, venarum, arteriarum, renum, vesicae, signum certum, sicut & in aliis morbis, in quibus conducit noscere naturalis facultatis tobur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
