# Opuscula varia 494

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 494. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/494

Si sit clara vel semper ita manet, & bonum est in sanis, non in aegris: si postea turbetur periculosum est, Si sit turbata vel semper ita manet, & morbum longum & crudum significat, & dolorem capitis, si postea clarescat bonum est. Signa à contentis in vrina. Tria potissimum in vrina spectantur, in summo nebula, in medio suspensio aut enaeorema, in imo sedimentum seu hypostasis. Nebula & suspensio paruam coctioctionem aut cruditatem significant: si sint albae aut criticae bonae sunt, nigrae, virides, crassae, malae: sedimentum nigrum pessimum laeuor & aequalitas in sedimento bona sunt sicut & candor. Bullae, coronae, circuli, spumae, vel pinguedinem significant vel cruditatem, quia flatus generant, minus haec durant si sit cruditas, magis verò durant si sit pinguedo, vnde pinguis vrina carnem liquari significat. In sedimento pultes aut polenta mortem aut morbum longum, carunculae, renum morbum, laminae vesicae, lentes iccoris affectum denotant: cinericia verò & sabulosa lapidis generationem.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
