# Opuscula varia 497

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 497. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/497

Non naturale est indifferens, bonum benè, malum malè vtenti. Tot sunt nonnaturales res quot sunt contra naturam, scilicet aër, potus, cibus, excreta & retenta, labor & quies, vigiliae & lomnus, passiones. Quotuplex salubre? Vnum, quod constituit corpussanum, & sunt resnaturales siue partes in Physiologia: alterum, quod conseruat, & sunt res non- naturales. Boogle Quotuplex hygieine? Duplex, vna conseruatrix, quaesanitatem talis qualis fuerit similibus conseruat, altera correctrix, quę sanitatem meliorem efficit contrariorum vsu. Cur sanitati necessaria aer, potus & cibus? Quia calore nostro quę dissipatur substantia spirituosa, reficienda est aere, quia humida deperditur, potu, quia solida exhauritur, instauranda est cibo.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
