# Opuscula varia 499

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 499. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/499

non sit ad meridiem: hic enim sole orto calescit, meridie ardet, deinde calore huic aëri & corporibus firmitas eripitur, & exsugendo naturales facultates mollescentes dissoluunt ut, vt ferrum calore nimis mollescit, frigore durescit, sic corpora exposita meridiei mollia, Septentrioni firma sunt, diutiùs vina in cellis vinariis, gramina, fructus, obsonia, Septentrioni opposita quàm Meridiei conseruantur, nec tamen hi qui Meridiem spectant febribus ardentibus autmorbis acutis sunt obnoxii, iidem subtiliores habent animi motus & consilia: constat ex Meridionalibus, solertioribus quàm sint Septentrionales, item ex serpentibus mobilioribus ob calorem quàm ob frigus. 5. Montibus non sit inclusus, sed ventis salubribus perfletur, sunt melioris coloris, habitus, diuturniorisque vitae, superiorum quàm inferiorum incolae locorum, vt animi firmi & obstinati fiunt cùm corpora ventis perflantur exposita, sic in durantur corpora contra externorum incursum. Venti Meridionales insalubriores, quia putredinem generant ob humiditatem & calorem, hinc & corpore & animo molles Asiatici. Salubriores sunt Orientales, & vt vere omnia meliora nascuntur ob temperaturam, sic in locis Orientalibus, hinc etiam pauciores morbi. 2.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
