# Opuscula varia 501

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 501. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/501

TOP num, vel aliquid ex aqua, vino, aliisque rebus compositum. De Aqua. Magis necessaria quàm aër ad sanitatem, multa enim sine aëre viuunt ani) malia, nullum sine aqua. Qualitates aquae. Color aut nullus esset debet, aut albus, id est, luci similis, non lacti. Odor nullus esse debet sicut & sapor nullus, quamuis aqua dulcis vocetur quae nullum saporem habet. Leuis esse debet, vt non diu in hypochondriis maneat, item leuis vt, facilè alteretur, id est, facilè frigescat aut calefiat. Ex incolarum siue hominum, siue animalium sanitate colligitur, liuido enim colore homines aut iecora animalium liuida, alioque modo laesa insalubritatem significant. Generale est aqua cruda non bona, cocta aliquantum bona, nimis cocta salsa. Differentiae aquarum. Ex naturalibus, 1. est aqua pluuia melior omnibus quia est dulcior & tenuior pars siue vapor ex aqua attractus, motu purificatus, deinde resolutus, facilè tamen putrescunt, & fluxus ventris generant. 2.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
