# Opuscula varia 502

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 502. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/502
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/502

Fontana, haec retinet qualitates eorum per quae fluit locorum: fontana ex saxosis locis, aut prope thermas, aut metalla exorta dura est, aestuosa, difficilis e gestu per vrinas: fontana tamen ex terra tubulis & sublimiori loco orta bona est, si verò in campis latè patentibus nec vmbrosis oriatur, grauis, dura & insuauis est, quia sol tenue in aqua exugit, hyeme verò pituitam generat ob confluxum aliarum aquarum. Fontana melior quae ex Septentrione aut Occidente fluit, quàm quae ex Meridie aut Oriente, tum quia capita fontium & fluuiorum maximorum in Septentrione sunt, indéque fluunt, tum quia sunt dulciores, vtiliores, quod Sol tenue non attrahat, quod quidem faceret si à Meridie ea fluerent. 3. est aqua fluuia ob Solem insolantem, & ob motum bona, nisi magni sint fluuii, aliis rebus & aquis mixti, vnde dissimilitudo virium magna vnde calculi vt hîc Parisiis. 4. marina non bibenda nisi sale remoto. 5. putealis non ita bona, quia motus & insolationis expers, coctione tantum corrigipotest. 6. stagnorum ad nihil vtilis propter putredinem, sale tamen insperso corrigi potest. 7.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
