Latin
504
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 504
Unproofread scanNot analysed yet
Burgundia, quàm à situ loci versus Meridiem commendanda, atque ex terra &speciebus vuarum. De potu mixto. Primò ex aqua &aliis. Ptisana ex hordeo &gly cyrrhiza, siti plurimum conducit. Hydrosaccarum ex aqua &saccaro. Bouchetum ex aqua, saccaro, cinnamomo. Hydromel ex aqua &melle. Oxycratum ex aceto &aqua siti plurimum prodest. Cereuisia ex aqua, hordeo, frumento, lupulis, tormina, ardorem vrinae, posticam ebrietatem efficit, 2. ex vino &aliis. Oinomel ex melle &vino. Vinum aromaticum ex vino, saccaro, cinnamomo &c. Vinum absinthites iecori. Vinum de melissa memoriae. Pars 3. de Cibo. Quae genera ciborum? Primò sunt cerealia scilicet triticum, siligo, hordeum, oriza, auena, milium, ex quibus panes, pultes &c. conficiuntur. a sunt legumina, fabae, pisa, ciceres. 3. sunt fructus &succus plantarum, fructus autem alii sunt horaei siue fugaces nec diudurantes sine condimentis, vt cerasa, mora, pruna, fraga: alii sunt diuturni, &in annum fermè seruantur, vt plurima pos ma, pyra, vuae: fructus verò vel ex pomis pomaceum, vel ex pyris pyraceum, vel ex vinis vinum, vel ex cocco medius liquor. 4.