# Opuscula varia 504

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 504. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/504

Burgundia, quàm à situ loci versus Meridiem commendanda, atque ex terra & speciebus vuarum. De potu mixto. Primò ex aqua & aliis. Ptisana ex hordeo & gly cyrrhiza, siti plurimum conducit. Hydrosaccarum ex aqua & saccaro. Bouchetum ex aqua, saccaro, cinnamomo. Hydromel ex aqua & melle. Oxycratum ex aceto & aqua siti plurimum prodest. Cereuisia ex aqua, hordeo, frumento, lupulis, tormina, ardorem vrinae, posticam ebrietatem efficit, 2. ex vino & aliis. Oinomel ex melle & vino. Vinum aromaticum ex vino, saccaro, cinnamomo &c. Vinum absinthites iecori. Vinum de melissa memoriae. Pars 3. de Cibo. Quae genera ciborum? Primò sunt cerealia scilicet triticum, siligo, hordeum, oriza, auena, milium, ex quibus panes, pultes &c. conficiuntur. a sunt legumina, fabae, pisa, ciceres. 3. sunt fructus & succus plantarum, fructus autem alii sunt horaei siue fugaces nec diudurantes sine condimentis, vt cerasa, mora, pruna, fraga: alii sunt diuturni, & in annum fermè seruantur, vt plurima pos ma, pyra, vuae: fructus verò vel ex pomis pomaceum, vel ex pyris pyraceum, vel ex vinis vinum, vel ex cocco medius liquor. 4.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
