Latin
507
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 507
Unproofread scanNot analysed yet
Vel est simpliciter alimentum, quod nempe à nobis mutatur, nec tamen nos mutat: vel est alimentum medicamentosum, quod mutatur quidem à nobis, sed etiam nos mutat &alterat: alter à qualitate aliqua, 1. nimio calore vinum, piper, cinnamomum, allia, &c. 2. frigore panis hordeaceus, cereuisia, pomaceum. lactuca, portulaca, cucumeres, pepones, acetum, cerasa, mora 3. obstructione, vinum duce, lac bubulum, caseus, panis azymus, ficus, liba 4. aperiendo, asparagi, cappares, serum lactis. 5. roborando ventriculum, vt mentha, aut appetitum etiam irritando, vt acerba &austera omnia, vel etiam cohibendoaluum si primis mensis sumantur, aut laxando sisumantur mensis secundis, scilicet acerba &austera omnia. 6. appetitum deiiciendo &aluum laxando vt dulcia si primis mensis fumantur corrumpendo si 2. mensis sumantur, scilicet omnia humida mollia. 7. non nocendo si simus assueti, licet alias noxia sint, nocendo vero, si non simus assueti, licet aliàs noxia non sint. A quantitate. Scilicet quaeritur quantum sit comedendum &bibendum, quoties " generibus ciborum. 1. nunquam satiarioportet. 2. numquam sed vel rarò otiandum ante cibum, vel paulo post.