Latin
509
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 509
Unproofread scanNot analysed yet
Exercitium &motus proprie loquendo est motus localis vehementior, siue per se vt ambulatio, siue per aliud vt equitatio. Hic igitur sermode exercitio propriè dicto, dicitur autem gymnasium, quia vel à nudis, vel à minus vestitis rectius insticuitur. Quid exercitium, &distinctio à mota &labore? Exercitium est is motus qui anhelitum mutat seu alterat. id est, maiorem &crebriorem efficit. Motus latiùs patet, quia omne exercitium motus est, sed propriè omnis motus non est exercitium. Labor non est exercitium propriè.