# Opuscula varia 509

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 509. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/509

Exercitium & motus proprie loquendo est motus localis vehementior, siue per se vt ambulatio, siue per aliud vt equitatio. Hic igitur sermode exercitio propriè dicto, dicitur autem gymnasium, quia vel à nudis, vel à minus vestitis rectius insticuitur. Quid exercitium, & distinctio à mota & labore? Exercitium est is motus qui anhelitum mutat seu alterat. id est, maiorem & crebriorem efficit. Motus latiùs patet, quia omne exercitium motus est, sed propriè omnis motus non est exercitium. Labor non est exercitium propriè.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
