Latin
CAPVT VI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 51
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo Philosophatur quae in calidis sunt regionibus, sunt longioris vitae, quam quae in frigidis, &plantae magis viuaces sunt vt palma &cupressus, magis sanguinea animalia, quam exanguia pedestria, quam aquatilia: maiora potius quam minora, mares potius quam foeminae; &qui capite sunt maiore quam minore; &quorum manus lineis duabus aut tribus sunt distinctae per totam volam; &qui minus excrementitii sunt, &qui minùs salaces tard úsque caluescunt, item qui minus laboriosam degunt vitam. Ratio horum omnium est, vita humana &aliorum viuentium, consistit in calido &humido; mors autem in frigido &sicco vt constat; humidum ergo tale esse debet, vt facile exsiccari non possit. Ideoque debet esse pingue, adeoque dulce &aëreum, pingue enim &dulce minus putrescit, &ob hanc causam aquatilia non tamdiu viuunt, quia habent humidum aqueum quod facile potest congelari, &ex siccari: item humidum hoc debet esse multum, paucum enim exsiccatur facile. Ideoque cętera animalia cęteris paribus, diutius viuunt, vt elephas 200.