# Opuscula varia 51

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/51

Sic ergo Philosophatur quae in calidis sunt regionibus, sunt longioris vitae, quam quae in frigidis, & plantae magis viuaces sunt vt palma & cupressus, magis sanguinea animalia, quam exanguia pedestria, quam aquatilia: maiora potius quam minora, mares potius quam foeminae; & qui capite sunt maiore quam minore; & quorum manus lineis duabus aut tribus sunt distinctae per totam volam; & qui minus excrementitii sunt, & qui minùs salaces tard úsque caluescunt, item qui minus laboriosam degunt vitam. Ratio horum omnium est, vita humana & aliorum viuentium, consistit in calido & humido; mors autem in frigido & sicco vt constat; humidum ergo tale esse debet, vt facile exsiccari non possit. Ideoque debet esse pingue, adeoque dulce & aëreum, pingue enim & dulce minus putrescit, & ob hanc causam aquatilia non tamdiu viuunt, quia habent humidum aqueum quod facile potest congelari, & ex siccari: item humidum hoc debet esse multum, paucum enim exsiccatur facile. Ideoque cętera animalia cęteris paribus, diutius viuunt, vt elephas 200.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
