# Opuscula varia 512

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 512. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/512

Et quia passiones animi sequuntur ludum, vt ira, laetitia, quia corpus immutant, ideo & Iudus immutat. Exercitia à motu aliend. Inter varia praecipua est frictio. Necessaria iis qui alio exercitio carent, vel quia carcere conclusi sunt, vel quia debiles, vel quia negotiis distinentur. Frictione materia tenuatur, pori aperiuntur, calor augetur, excrementa expelluntur. Est triplex, vna quęvices exercitii subit, alia quę ante exercitium vehementius, 3. quae post idem, de quibus infrà. 2. à qualitate secundum effectus. Primò exercitium ante cibum calorem roborat, appetitum excitat, poros aperit, excrementa egerit, alimentumdistribuit, humores non cumulat, indurat partes vt faciliùs resistant externis, spiritus auget. 2. exercitium statim à cibo crudum alimentum trahit in habitum corporis, vnde morbi cutanei, scabies &c. 3. exercitium quod fit vespere excrementa hesternae coenae tollit. 4. piruitosis vtilis est. 5. vtilis & iis qui liberali victu vtuntur. Exercitia quoad quantitatem.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
