# Opuscula varia 513

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 513. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/513

Primò quoad tempus exercitii ex vrine colore cognoscitur: quae si sit aquosa, vt ordinariè à cibis, nondum est tempus exercitii: si optimè tincta, praeteriit tempus exercitii, si temperate tincta, est tempus exercitii. tantùm enercitium esse debet; nempe cùm aut lassari aut dolere, sudare, incalescere, magisque colorari, magisque respirare incoeperimus, desinamus. 3. frictio praecedat totius corporis, sed quae sit mollis, praesertam ante magnum exercitium, vt pori paulatim aperiantur, deinde deponenda sunt alui & vesicae excrementa. 4. post exercitium fiat frictio aspera, vt excrementa subcutanea auferantur, & corpus, solidetur; rectius fieret cum oleo. i Effectus otii & quietis. Qui cessant ab omni exercitio vt sunt carcere conclusi &c. eorum facies est cacochyma, color impurus, actiones lentae &c. idem patet in auibus cauea conclusis. Pars 5. De vigiliis & somno. De qualitate somni. Primò debet esse placidus, non turbidus insomniis. 2. debet esse profundus, xt non facilè interrumpi possit. De quantitate somni.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
