Latin
514
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 514
Unproofread scanNot analysed yet
Primò mediocris, non nimius, quia excrementa humida &frigida nimius accumulat: &cerebrum replet, vnde morborum copia; deinde quia caetera excrementa, vt vrinam, faeces nimis diu in corpore retinet, vnde &cerebrum grauatur, sensus &mens torpescit. Longior tamen biliosis quam pituitosis esse debet, senibus quàm sunioribus, &iis qui lautè viuunt, 5iv &qui corpore aut animo plurimùm fuerunt exercitati. Obesis, verò &pituitosis vigiliae longiores prosunt vt dissipentur humores.