Latin
517
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 517
Unproofread scanNot analysed yet
Differentiae vestium à materia. Vestes vel sunt ex mineralibus, putà auro, argento; vel ex vegetantibus, putà ex gossipio, cannabe, lino: vel ex animalibus, scilicet pilis, vt vestes laneae vel ex pellibus. Plus calefaciunt pelles, minus verò lintea, si excipias mineralia, aut tela arneorum. Pelles cuniculorum &leporum aestimantur maximè proportionatae homini. Pilosa magis calefaciunt. Quae tenui filo sunt, rara, lata minùs calefaciunt: quae simplici aquâ lauantur, censentur minus calefacere, quàm quae lixiuio &sapone. Pelles aromaticae confortant cerebrum &cor dormiendo gratae sunt: Pelles ex cholericis animalibus, plus calefaciunt &exsiccant, vt pelles vulnium: sunt tamen &aptiores pulicibus. Pelles ex animalib. humidis &calidis, vt ex ouibus, licet proportionatae sint, pediculos tamen fouent, sicut &lana ex mortuis animalibus. Pelles ex frigidis &siccis animalibus vermes rarò generant: vestes mundae, refrigerant: putredo enim calefacit. Cùm humidus &calidus est aër, vestes saepe quatiendae, ne immobilitas putredinem genetet. De operimentis dormientium.