# Opuscula varia 517

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 517. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/517

Differentiae vestium à materia. Vestes vel sunt ex mineralibus, putà auro, argento; vel ex vegetantibus, putà ex gossipio, cannabe, lino: vel ex animalibus, scilicet pilis, vt vestes laneae vel ex pellibus. Plus calefaciunt pelles, minus verò lintea, si excipias mineralia, aut tela arneorum. Pelles cuniculorum & leporum aestimantur maximè proportionatae homini. Pilosa magis calefaciunt. Quae tenui filo sunt, rara, lata minùs calefaciunt: quae simplici aquâ lauantur, censentur minus calefacere, quàm quae lixiuio & sapone. Pelles aromaticae confortant cerebrum & cor dormiendo gratae sunt: Pelles ex cholericis animalibus, plus calefaciunt & exsiccant, vt pelles vulnium: sunt tamen & aptiores pulicibus. Pelles ex animalib. humidis & calidis, vt ex ouibus, licet proportionatae sint, pediculos tamen fouent, sicut & lana ex mortuis animalibus. Pelles ex frigidis & siccis animalibus vermes rarò generant: vestes mundae, refrigerant: putredo enim calefacit. Cùm humidus & calidus est aër, vestes saepe quatiendae, ne immobilitas putredinem genetet. De operimentis dormientium.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
