# Opuscula varia 519

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, 519. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/519
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/519

Effectus somniSomnus calefacit profunda corpo tis, vt viscera, siuo 1. & 2. regionem: habitum verò corporis frigefacit, propter concoctionem. Excrementa omnia cessant praeter sudores. Dissipatos spiritus reficit & recreat. In cerebto autem tantus non est calor, ide oque cessat ab actiol nibus animalibus. Lactucae frigidae conciliant somnum sed in renivus cum aromatibus sunt sumendae. Fars 6. De animi porturbationibus. Tristitia de re praeterita somnum conè ciliat, non autem tristitia de re futura, quia haec cum solicitudine & timore sit, quae impediunt somnum uem conducit illis quibus immoderatum gaudium nocuit, auttimetur ne noceat. Ira pituirosis conducit, vt calores concoquant pitaitam: item conducit frigidis, somnoaυra KK IIII. lentis, torpentibus. Laetitia clarum purumque efficit sanguinem dilatando, ideóque. 3. concoctionem iuuat, imò somnum impedit: conducit tamen iis qui nimia temeritate quasi furore abundant. Verecundia ictericis, pallidis, malè coloratis conducit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
