# Opuscula varia 54

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/54

CAPVT VIII. Telesius & Campanella asserentes bruta esse animalia rationalia, cribrantur. ) Atiocinationis est vtium hoc an illud Ragendum sit considerare, sed animalia hoc faciunt & praestantissima eligunt, eorum opera summâ industriâ & arte fiunt, prudentiam quandam habent vt apes, & formicae pro benefactoribus pugnant, & ea discunt subinde, quae nemo hominum discere posset; imò elephanti versus dicuntur componere: obiurgatus canis aut punitus correctioni & disciplinae se permittit: ergo animalia sunt rationalia. 1. Non possunt discere fidem vliam aut Religionem. 2. Esto agant quod illi agunt qui ratione vtuntur, sed rationem quare agant nesciunt: nec enim plura dandum est brutis quam infantibus, infantes autem licet agant aliquid rationi conueniens, rationem tamen nesciunt. itized by pogle 3. Homines eandem rem diuersis modis efficiunt, sed belluae semper eodem modo, & quemadmodum omnis lapis eodem modo descendit. Ita & bruta eiusdem speciei semper eodem modo agunt quod manifestissimum signum est ea non deliberare, sed solo instinctu naturali agere.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
