# Opuscula varia 57

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/57

CAPVT X. Telesius contradictionis arguens Aristotelem quod coelum dixerit esse animal, reijcitur. Ristoteles ait animam requirere Acorpus organicum & dissimulare: sed constat coelum esse similare ergo non est animatum: & tamen Aristoteles ait, in libris de coelo coelum esse animatum, ergo contradicit. Vulgares Philosophi dicunt coelum esse animatum animâ assistente quia mouetur ab Angelo: sed hoc nihil est, nam quoduis corpus quod ab Angelo moueri potest, animatum diceretur: Ergo verè animatum est, non quidem anima rationali, non vegetante aut sentiente, sed animâ mouente, ait enim Aristoteles anima est principium quo viuimus sentimus &c. mouemur: non quod omnis anima omnium harum actionum sit principium sed quod sit principium alicuius operationis: coeli autem anima principium est motus localis perpetui. 2. Organicum corpus praecipuè ex certa figurâ colligitur, inde etiam ossa animata esse coniicimus, quia certam figuram habent: coelum autem habet perfectissimam figuram. λλ εν έσδθι, 8

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
