# Opuscula varia 58

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/58

CAPVT XI. Telesius, Villonius ignem esse humidissimum & terram leuiorem aquà, cribrantur. Vmidum est Aristoteli, quod facile alieno termino terminatur non facile suo; ignis talis est: ergo humidus. Errant, 1. quia facile debet intelligi naturaliter, ignis autem licet possit terminari citò, non tamen naturaliter quia conclusus vel rumpit vel extinguitur. 2. Suum habet terminum seu figuram pyramidalem. 3. Dicunt, humidum est quod facile cedit, sed hoc est falsum, quia id potius est molle. Terram esse leuiorem aquâ sic probant, cum esse debeat siccissima separetur omnis humiditas, quo facto terra erit leuior quam aqua. Errant, nam cum terra siccissima facta non magis cohaereat quam cineres, ha bet plurimos poros aëre plenos, condensetur. Igitur terra quemadmodum aqua densata est, quo facto terra in eadem quantitate plus ponderabit quam aqua, vt certissimum est. νοσ

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
