# Opuscula varia 60

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/60

Item infinitum in quantitate est in quo ptopter entitatem assignatam alia adhuc aliaque in infinitum accipienda restant. Vnde & Crassotus, & alii errant cum dicunt Aristotelem negasse posse dari infinitum, & tamen cum animas immortales fecerit, & mundum ab aeterno, sequi Aristotelem admisisse infinitum: hoc enim falsissimum est, nam praeter numerum animarum (posito quod numerus fuisset ab aeterno) creatarum adhuc aliae creandae restant: ergo numerus animarum non esset infinitus, quia propter creatas animas nullae aliae forent. Aristoteles ait tantum esse duplicem lineam ideoque tantum duplicem motum simplicem, scil. circularem & rectum. Dicunt ipsi dari motum transuersalem ideoque & lineam. Errant, nam motus ille & illa linea composita est, iam enim accedit ad centrum, iam recedit: ergo non est motus aut linea simplex. Aristoteles vocat ideas Platonis nugamenta. Ipsi dicant non aliter posse rerum generationem conseruari nisi per ideas quia enim tandem deficeret rerum generatio, nisi idea immortalis res produceret. Errant turpiter.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
