# Opuscula varia 61

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/61

Nam idea haec, est infinita & hoc falsum est, quia infinitum dari nequit praeter Deum: vel est finita, & sic vel rebus dat esse per participationem, & hoc modo tandem exhaurire tur veldaret tantum esse secundum communicationem quemadmodum ignis generat ignem, nihil dando de suo & sic quaeuis forma aequè benè potest, se communicare ac potest idea. Aristoteles ait Galaxiam esse meteorum. Omnes hodie obiiciunt Galaxiam esse stellas sicut verissimum est: ergo non est meteorum. Errant, nam licet Galaxia sit stellarum numerus nihilominùs meteorum est quatenus colores apparentes meteora sunt, quemadmodum color iridis & nubium. Ita color albicans, & quasi continuus Galaxiae meteorum est. Aristoteles ait non posse dari vacuum. Campanella obiicit posse dari vacuum violenter; profert exemplum simile, sit vasculum plenum melle & bene obturatum, fiat inferius foramen, mel exibit, ergo dabitur vacuum: verum quidem est dicunt, aqua non exiret, nec vinum, mel tamen effluet, ergo datur violenter vacuum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
