# Opuscula varia 62

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/62

Errant, nam licèt mel exeat non tamen est vacuum quia quantum mellis exit tantùm in vasculo mel raresit, ideoque non sequitur dari vacuum. Ait Campanella capillos nostri corporis sentire, & signum huius rei adfert quando capilli admouentur, igni valde se contorquent & conuoluuntur quia valde patiuntur. Errat, nam cum admouentur igni, ideo contorquentur, quia humiditas omnis & pinguedo aufertur: pinguedinis autem & humiditatis est dilatare.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
