# Opuscula varia 63

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/63

CAPVT XIII. Superiores Auctores & Medici de semine foeminino contra Aristotelem reijciuntur. Ristoteles docuit foemininum non Aeste sperma. Obiiciunt, habent eadem vasa interna & spermatica, dulcedinem percipiunt in emissione, in anatomia liquor ille in testibus ipsarum reperitur, & cum sperma sit excrementum sanguinis vtile, cur potius in viris quam in foeminis reperitur. Scio, hodie & Philosophi & Medici Aristotelem ignorantiae, aut erroris accusant. Errant, 1. non est sufficiens argumentum de testibus, nam & viri habent mammas, ergo lac, negatur: deindè est semen sed non viuificum; Ita enim se res habet in mulieribus, vt se habet in foeminino aliorum animalium sexu: oua autem gallinarum &c. absque masculo semine vitalia non sunt, ideoque analogicè semen est foemininum: vitale enim & non vitale non possunt in vniuocâ ratione conuenire: nec mirùm est non esse illud excrementum vitale ob caloris defectum aut propter materiae exuperantiam: tandem in puerulis sunt partes spermaticae sicut & in senibus capularibus, ergò est semen, negatur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
