# Opuscula varia 65

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/65

inbaculo nec esse primam nec vltimam partem cum experientia contrarium docet. Errant, vt enim in circulo iam facto nulla pars assignari potest quae sit prima, quae sit vltima; ita in quacumque linea dici potest nullam esse rationem quare vna potius sit prima quam alia &c. sed mens Aristotelis & mathematicorum haec est: id non est primum quo potest dari prius, nec postremum quo potest dari posterius, sed quacunque parte assignatâ potest prior aut posterior assignari quandoquidem vt caro ex carnibus, ita quantitas ex quantitatibus componatur. Praedicamenti auctores cum antiquis aiunt locum esse interuallum. Errant, nam cum Aristotele sic argumentor tollaturomne penitus corpus, & quicquid tandem reale cogitari potest, quo posito, vel illud interuallum erit aliquid vel non, si dicas esse, est contra hypothesim, posuimus enim omne reale fuisse ablatum, si verò illud interuallum nihil est, quomodo locus est. Assignant iidem auctores summum frigus terrae; quia inquiunt aqua cum sit frigidior est glacies, quomodo aqua frigidissimâ frigidior fieri posset.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
