# Opuscula varia 66

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/66

Errant non enim aqua fit frigidior sed densior quando glaciatur, densitas autem non est signum maioris frigoris, etenim & ignis condensatur, nec ideò minus calidus. Deinde non est, opus vt sit frigidissima semper, sed cum periculum est ne intereat hoc modo per antiperistasim sine dubio aqua est frigidior quam sit ordinariè. lidem auctores dicant aerem & aquam non esse elementa quia enim non potest aqua generare aquam nec aër aërem. Etrant, primò quia aqua frigore suo imò & terra potest condensare aërem ideoque conuertere in aquam: pariter aër potest rarefacere aquam suo calore ideoque conuertere in aërem: secundò non sequitur, litera non generat literam ergò non est elementum orationis: Ita esto, aër non generat aërem ergo non est elementum non sequitur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
