Latin
CAPVT XV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 68
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quid ad rem fuerit ne Iudaeus an Christianus? non enim veritatem reuelatam credimus sed naturalem quae nulli religioni addicta est. 3. nemo Christianus a ut Iudaeus rectiorem adhuc attulit demonstrationem Deum existere quam Aristoteles ex illoaxiomate: probat quicquid mouetur, ab alio mouetur. &c. Suares improbat Aristotelis demonstrationem &ait eam vim habituram si Aristoteles dixisset quicquid est vel à se vel ab alio est. Sed ineptus est nam Aristoteles intelligit per id quicquid mouetur, &c. quicquid fit generatur, creatur, &c. quod verissimum est. 4. Aristoteles vnum esse Deum docuit, 12. Metaph. cum ait vnus Dominus rex vnicus est, loquendo de Deo, 5. Sibyllae nec Christianae nec Iudaeae fuerunt &tamen pulcherrima de Deo Christo protulerunt, vt constat exsanctis patribus. 2. Inquiunt hi auctores daemone auctore incoepit Philosophari iussu enim pythiae à daemone obsessae: quomodo igitur veritatem de Deo rebusque diuinis docere potuisset? Errant 1.