# Opuscula varia 68

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/68

Deinde quid ad rem fuerit ne Iudaeus an Christianus? non enim veritatem reuelatam credimus sed naturalem quae nulli religioni addicta est. 3. nemo Christianus a ut Iudaeus rectiorem adhuc attulit demonstrationem Deum existere quam Aristoteles ex illoaxiomate: probat quicquid mouetur, ab alio mouetur. &c. Suares improbat Aristotelis demonstrationem & ait eam vim habituram si Aristoteles dixisset quicquid est vel à se vel ab alio est. Sed ineptus est nam Aristoteles intelligit per id quicquid mouetur, &c. quicquid fit generatur, creatur, &c. quod verissimum est. 4. Aristoteles vnum esse Deum docuit, 12. Metaph. cum ait vnus Dominus rex vnicus est, loquendo de Deo, 5. Sibyllae nec Christianae nec Iudaeae fuerunt & tamen pulcherrima de Deo Christo protulerunt, vt constat exsanctis patribus. 2. Inquiunt hi auctores daemone auctore incoepit Philosophari iussu enim pythiae à daemone obsessae: quomodo igitur veritatem de Deo rebusque diuinis docere potuisset? Errant 1.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
