# Opuscula varia 69

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/69

vnus hoc dixit Philoponus ita vt Patricius hostis licet Aristotelis eam vitam quae adscribitur philopono Aristotelis ne Philosopho quidem esse dignam asserat: deinde oraculo fuit monitus. 3. esto à daemone fuisse monitus, quasi vero daemones saepissimè veritatem non dicant? In Euangelio daemones fatentur Christum esse filium Dei & Iudicem: Magi Aegyptiorum veros fecerunt serpentes per daemones, cur non & daemones vera dicant? & tot sunt oracula daemonum de Deo verissima, cur igitur non posset daemon ad Philosophandum incitare? praeterea Aristoteles fuit laboriosissimus tesse Patricio, quid ergo opus fuit daemone? tandem magnis viris semper fuit hoc obiectum imò ipsimet Christo Domino, quod daemonem haberet: & quis nescit Socratis daemonem & tamen Socrates pro defensione veri Dei mortuus est. 3. Accusant quod Aristoteles Deum nec coluerit nec curauerit, imo quod Hermiae poeana tanquam Apollini cecinerit quod Pythiadae vxori tanquam Deae sacrificauerit. Errant nam, 1. Top. ait Aristoteles si quis disputare vellet Deum non esse colendum aut honorandum eum verberibus esse castigandum: Item, 1. Moral. Deum ait non esse laudandum quia nimis hoc parum sit, sed esse tanquam 1.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
