# Opuscula varia 7

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, A MESSIEVRS DE MAVVOYET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/7

Vnum ex Symbolis Druidarum erat Pentalpha, alias vocatum calceamentum Philosophicum, & adhuc apud Germanos apud quos postremum fuerunt Dryidae Drutembus, id est pes Druidarum. In Gallia, solet haec figura equorum oculis deffendendis ascribi & in Germania, cunis puerorum ad Lemures & Laruas. Ad 3. vnde habet Graecos Gallis antiquiores? Imo certum est Graeciam & terrae motibus & diluuiis obnoxiam, vt constat ex diluuio Deucalionis & tot vrbibus euersis, vtroque caret Gallia quaenunquam tremit. Quotuplex Philosophia Gallorum. Ithaeus varia nomina quę antiquitas reliquit sapientum Gallorum idem significare arbitratur. Nomina autem tum à Graecis, tum à Latinis haec recensentur Bardi, Vates, Eubages, Sennothei, Sadibzy G Goog ronidae, Druidae. Sed certum est errare: etenim triplex potissimum fuit ordo, vt ex Strabone, Clusio, aliisque constat. Bardi, Philosophiam quae ad orationem pertinet colebant, scil. Poëticam cum Musica & Oratoriam. Vates, qui sunt iidem ac Eubages, ac magi & veteri voce Sagi, erant Physiologi Aruspices, Astrologi & Medici; haec enim 2. pars erat Philosophiae. Dryidae iidem sunt, ac Sennothei: vox enim Galla hoc sonat. Ij fuerunt Theologi, Ethici, Politici legum periti & sacrificiis Deorum praepositi. Theologia igitur, Iurisprudentia & Politica. 3. fuit Philosophiae pars.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
