Latin
CAPVT XV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 71
Unproofread scanNot analysed yet
Errant, nihil enim aliud ex interpretum mente Aristoteles docuit quam immutabilitatem Dei &non reuocabile verbum, id enim quod semel Deus factus est, factum est, non quod non aliter disponere potuisset, sed quod semel decreuit, inuiolabile est. lidem asserunt Aristotelem impia docuisse cum Deo negat adesse rerum nostrarum &praesertim despectarum curam. Fortassè hoc docuit Aristoteles sed nec Plato, nec Socrates, nec Epicurei, nec Stoici ab hac culpa sunt liberi: docuit enim Plato in Deo non esse ideas rerum vilium &abiectarum: imo D. Hieronymus aliquid simile in epist.