# Opuscula varia 72

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/72

asserit dum ait Deum non tantum curare ea animalcula quorum magis corpora quam nomina nouimus. Nihilominus errant, nam Aristoteles ait Deum esse Monarcham huius mundi: ergo earum rerum quarum monarcha est, notitiam habet aut habere deberet: eur autem non haberet? Aristoteles deinde ait Deum esse largitum non tantum mentem sed & manum. Praeterea, I. de partibus animalium ait nos debere admirari in vilissimis animalculis vt in formicis in araneis ingenium Dei. Alibi docet Deum vniuersa compleuisse, ergo noscit. lidem dicunt Aristotelem impia docuisse cum 1. de anima mortuorum resurrectionem esse impossibilem protulit. Errant, nam certum est etiam Christianis hoc naturaliter non posse fieri, imò Gassendus impius esset si naturaliter resurrectionem mortuorum probaret: exhoc enim certissimo colligeretur Gassendum credere animam naturam non esse informantem sed assistentem. Deinde Aristoteles agit contra Platonem qui asserit animam esse substantiam se mouentem: ex hoc igitur infert si anima seipsam moueret quoquo modo posset egredi corpus & regredi: & sic anima hominis mortui naturaliter itęrùm posset in idem corpus reingredi & sic daretur resurrectio naturalis. n n l a θ ccτ τ ἐν εν ἐν

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
