# Opuscula varia 77

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/77

PHILOSOPHORVM. haec tamen in eo conueniunt quod sint entia, quod sint substantiae, quod sint corpora. Id autem omnium consensu est materia prima, in quo corpora omnia conueniunt: Nihil enim aliud est materia prima, quam ens substantiale, materiale, & corporeum. In 2. thesi ait formas substantiales omnes (excepta rationali) aequè absurdè ac materiam primam desendi à Peripateticis. Errat, quamuis enim anima rationalis in hoc corpore statuatur substantia potius quam alia anima, quare potius anima rationalis cum materia faciat compositum quam aliae animae nulla penitus ratio excogitari potest: si enim asinus est asinus absque forma substantiali asini, quare homo non esset homo absque forma substantiali hominis? aut si homo formaliter homo est per formam substantialem, quare non & asinus per suam formam formaliter erit asinus? Deinde formas substantiales dicimus quae habent diuersas virtutes agendi: cur enim calor v. g. producat in homine carnem humanam, in equo equinam, non est alia ratio quam quod alia est forma in homine quam in equo: quod enim aithoc proueniro ex principiorum varia contemperatione in 4. thesi refutabitur. In 3. thestait priuationem tollendam penitùs & dari transmutationem naturalem sine vlla priuatione.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
