# Opuscula varia 78

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/78

Sed errat, nam cum aliquid transmutatur vel antea iam erat transmutatum, vel non si transmutatum erat, non transmutatur, quod enim iam est homo non fit homo, & quod iam est calidum, non fit calidum: ergo quod transmutatum est cum non possit transmutari sequitur id quod iam transmutatur antea non fuisse transmutatum, sed potuisse transmutari, quia ab actu ad potentiam bona est consequentia: ergo priuationem habuit, quia priuatio nihil est aliud quam absentia rei in subiecto quod eam rem habere potest: sed quaeso det rationem, cur diabolus aut anima rationalis, non possit transmutari in oleum, & secundum ipsum quare non potest sal aut terra, &c. inoleum transmutari: respondet quia sunt incorruptibilia: ergo rectissima consequentia est, ideo non transmutari quia non habent priuationem siue quia non sunt apta. In sequentibus thesibus praesertim in 6. & 7. & in 14. &c. ait illa quinque principia terram, aquam, Mercurium, salem & sulphur esse eadem specie vltima in omnibus omnino rebus, & res inde compositas nihil aliud habere quam tria ista principia vnita, nec differre res inter se nisi secundum quantitatem, prout enim vna res plus habet sulphuris alia minus, &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
