# Opuscula varia 79

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/79

Turpiter errat, ex hoc non sequitur majus & minus mutare speciem & essentiam rerum, quod tamen falsum est: nec enim maior aut minor homo essentiâ differunt imò majus & minus ad eandem essentiam pertinent. Deinde ex hoc sequitur asinum esse equum, nigrum esse album, si tantum inter se differant secundum maiorem aut minorem quantitatem. In iisdem thesibus ait in omni mixto haec principia esse actu & formaliter: deinde ait omnia ex indiuisibilibus Componi: deinde omnia esse in omnibus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
