# Opuscula varia 80

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/80

Haec sunt portenta: non theses, nam vel quaeuis pars mixti est mixta vel non: si quaeuis pars est mixta, ergo non componitur ex indiuisibilibus, siue pars illa non est indiuisibilis, quia in ea diuidi potest ex quibus mixta est: deinde quia indiuisibile debet esse minimum: ergo non est mixtum, alias daretur minus minimo. Deinde si quaeuis pars est mixta, dabitur penetratio corporum, vel negare debet non esse materiam quantam, & sic miracula tollit de penetratione corporum: Si verò quaeuis pars mixti non est mixta, quomodo quaeso omnia sunt in omnibus? Tandem si omnia sunt in omnibus, vel omnia composita sunt in omnibus compositis, vel omnia principia sunt in omnibus principiis, vel omnia principia in omnibus compositis, vel omnia composita in omnibus principiis: Si dicat primum, ergò sequitur equus est asinus Villonius est planta: si dicat secundum, non dabitur indiuisibile: si dicat tertium, nihil noui dicit: nam & nos dicimus principia esse in omnibus: si dicat quartum, falsum est, principiatum enim posterius est principiis.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
